locutusque est Dominus ad Mosen dicens
haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de
advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo
idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de
medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et
contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens
imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo
Moloch nec voluerit eum occidere
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut
fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata
fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam
illam de medio populi sui
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus
vester
custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui
sanctifico vos
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri
matrique maledixit sanguis eius sit super eum
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus
et adultera
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam
patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia
scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati
sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus
operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas
in medio vestri
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus
quoque occidite
mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul
interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam
matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit
fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in
conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint
et portabunt iniquitatem suam
qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non
discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit
portabunt ambo iniquitatem suam
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et
revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum
suum absque liberis morientur
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam
turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos
evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus
sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis
in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus
vester qui separavi vos a ceteris populis
separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem
mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in
avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi
esse polluta
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et
separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis
fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis
eorum sit super illos